Hľadaný výraz: Gn 9,1-7, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos: “Crescite et multiplicamini et implete terram. 2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis, quae moventur super terram; omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt. 3 Omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum; quasi holera virentia tradidi vobis omnia, 4 excepto quod carnem cum anima, quae est in sanguine, non comedetis. 5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis. 6 Quicumque effuderit humanum sanguinem, per hominem fundetur sanguis illius; ad imaginem quippe Dei factus est homo. 7 Vos autem crescite et multiplicamini et pullulate super terram et dominamini ei”.

1

mail   print   facebook   twitter